monumenta.ch > Plinius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 4, 9
{IV} Peloponnesus, Apia antea appellata et Pelasgia, paeninsula haut ulli terrae nobilitate postferenda, inter duo maria Aegeum et Ionium, platani folio similis propter angulosos recessus, circuitu DLXIII p. colligit auctore Isidoro; eadem per sinus paene tantundem adicit. angustiae, unde procedit, Isthmos appellatur. in eo loco inrumpentia e diverso quae dicta sunt maria a septentrione et exortu eius omnem ibi latitudinem vorant, donec contrario incursu tantorum aequorum V milium passuum intervallo exesis utrimque lateribus angusta cervice Peloponnesum contineat Hellas.